# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, In Epiphania Domini, VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-3

Christus Judœis et Gentibus adunandis angularis lapis. Utrisque enim natus est lapis angularis; ut, quemadmodum dicit Apostolus, duos conderet in se, in unum novum liMinem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo per crucem. Quid enim est angulus, nisi conjunctio duorum parietum, qui ex diverso veniunt, et illic quodam modo osculum pacis inveniunt? Inimica quippe inter se fuerunt circumcisio et preputium, hec est Judæi et Gentes, propter duo inter se diversa atque contraria, inde veri unius Dei cultum, hinc multorum atque falsorum. Cum itaque illi essent prope, isti autem longe, utrosque adduxit ad se, qui « commutavit utrosque in uno corpore Deo, » sicut idem apostolus consequenter adjungit,« per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et «veniens evangelizavit pacem vobis, inquit, qui eratis longe, et pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem »(Ephes. II, 11-22). Videte si non et duos parietes ex inimicitiarum diversitate venientes, et angularem lapidem demonstravit Dominum Jesum, ad quem de diverso utrique accesseruut, in quo utrique concordaverunt, hoc est, et qui ex Juda:is in eum, ct qui ex Gentibus crediderunt; tanquam diceretur eis: Et vos de propinquo, et vos de longinquo, «accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent »(Psal. XXIIII, 6). Scriptum est enim: «Ecce pono in Sion lapidein angularem, electum, pretiosum; et qui creJiderit in cum, non confundetur i ( I Petr. II, 6). Qui audierunt et obedierunt, hinc atque inde utrique venerunt, pacem tenuerunt, inimicitias finierunt: utrorumque primitiæ pastores et Magi fuerunt. In eis cœpit bos agnoscere possessorem suum, et asinus præsepe domini sui ( Isai. i, 5). Ex Judæis animal cornutum, ubi Christo crucis cornua parabantur. Ex Gentibus animal auritum, unde, prædictum erat: Populus qnem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obaudivit mihi (Psal. lVII, 45 ). Ipse namque possessor bovis et dominus asini in præsepi jacebat, et ambobus alimentum commune præbebat. Quia ergo pax venerat eis qui crant longe, et pax eis qui erant prope; pastores Isrælitæ tanquam prope inventi, eo dic quo natus est Christus, ad eum venerunt, viderunt et exsultaverunt: Magi autem gentiles, tanquam longe inventi, tot diebus interpositis ab illo quo natus est, hodie pervenerunt, invenerunt, adoraverunt. Oportebat itaque nOs, hoc est, Ecclesiam quæ congregatur ex Gentibus, hujus diei celebrationem, quoest Chrigtus primitiis Gentium manifestatus, illius dici celebrationi, quo est Christus ex Judæis natus, adjungere, et tanti sacramenti memoriam geminata solemnitate servare.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
