# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, in Quadragesima, n 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-4

Oratio fulcienda jejunia et eleemosyna. Duo genera eleemosynarum. In paupere pascitur Deus. Nemo pauper in altero eleemosynæ genere. Sed orationibus nostris, quibus ad Deum facilius volando perveniant 2, eleemosynis et jejuniis pennas pietatis addamus. Hine autem intelligit animus christianus, quantum remotus esse debet a; fraude alienæ rei; quando sentit simile esse fraudi, si superflua sua non tribuerit indigenti.: Date el dubitur vobis; dimittite et dimilletur vobis (Luc. vi, 37 et 38). Hæc duo genera cleemosynarum, tribuendi et ignoscendi, elementer et serventer operemur; qui nobis a Domino ut bona tribuantur, et mala non retribuantur, oramus. Date, inquit, et dabitur vobis. Quid verius, quid justius; ot qui dare detrectat, se fraudet ipse, nec accipiat? Si Impudenter agricola quærit messem, ubi se novit non præmisisse semen; quanto impudentius quærit Deuir. diitem dantem, qui hominem pauperem noluit exaudire poscentem? In paupere enim se pasci voluit, qui non esurit. Deum ergo nostrum egentem non spernamus in paupere, ut egentes satiemur in divite. Habemus egentes, et egemus: dcmus ergo, ut accipiamus. Verumtamen quid est quod damus? Et pro isto exiguo, visibili, temporali atque terreno, quid est quod accipere desideramus? Quod oculus non vidit, nee auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Nisi ipse promineret, impudentiæ fuisset dare isia, et accipere velle illa: et nolle dare nec ista (a): quas tamen ista nec ipsa haberemus, nisi dante illo qui exhortatur ut demus. Qua igitur fronte in utrisque speramus dantem, si in minimis contemnimus impcrantem? Dimittite, et dimittetur vobis. Hoc est, Ignoscite, et ignoscetur vobis. Conservus conservo reconcilietur; ne juste servus a Domino puniatur. In hoc genere eleemosynæ, nullus est pauper. Potest hoc facere ut in æternum vivat, etiam qui ad tempus noa habet unde vivat. Gratis datur, dando oumulatur, quæ non consumitur, nisi quando non erogatur. Cujus ergo usque ad bos dies inimicitiæ perdurarunt, confundantur atque finiantur. Finiamur, ne finiant: non teneantur, ne teneant: perimantur per redemptorem, ne perimant retentorem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
