# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2-9

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, ( rirgil. Æneid., lib. 6, verso 719-721.). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/2-9

CAPUT VI.- I. Spes hic esset felicior quam in illa I felicitate. Deinde audite aliud pejus, aHud dolendum vel potius irridendum. Hic sapiens, hic philosojbe, hoc est, in terra (verbi gratia, Pythagoras, Plato, Porphyrius, et nescio quis alius ipsorum), quare philosopharis? Propter vitam, inquit, beatam. Quando babebis istam vitam beatam? Cnm hoc corpos, inquit, reliquero in terra. Modo ergo misera vita grrilur, sed spes est beatne vitae: ibi beata vita geritur, sed spes est miseræ vitæ. Ergo spes nostræ infelici-. tatis est felix, ot felicitatis infelix. Abjiciamus hæc, et vel rideamus quia falsa sunt, vel doleamus quia magna existimantur. Sunt enim ista, fratres mei magna magnorum deliramenta doctorum. Quanto melius tenemus magna magnorum sacramenta sanctorum? Amore corporum dicunt redire animas purgatas, mundatas, sapientes, purgatas animas amore corporum redire ad corpora. Ergo anima purgata sic amat? Nonne amor iste magnæ sunt sordes?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
