Latin
2.52 to 2.73
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 2.52-73
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hodie cum præmissas prophetias de Christo proferimus, jam rerum completarum luce declaratas, si forte Pagani, quos lucrari volumus, dixerint non cas tanto ante prædictas, sed post rerum eventum, ut hæc quæ facta sunt prophetata putarentur, a nubis esse confictas; Judseorum codices recitamus, ut tollatur dubitatio Paganorum: qui jam in Magis illis figura, bantur, quos Judici de civitate in qua natus est Christus, divinis eloquiis instruebant, et cum ipsi nec requirebant, nec agnoscebant. CAPUT III. —4. Christo charitate cum Judæis Gentes cohærent. Nunc ergo, charissimi, gratiæ filii et hæredes, videte vocationem vestram, et manifestato Judæis et Gentibus Cbristo tanquam angulari lapidi perseverantissima dilectione cohærete. Manifestatus enim est in ipsis cunabulis infantiæ suæ bis qui prope, et his qui longe crant; Judæis in pastorum propinquitate, Gentibus in Magorum longinquitate. illi ipso die quo natus est, isti ad cum hodie advenisse creduntur. Manifestatus ergo est, nec illis doctis, nec istis justis. Prævalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in sacrilegiis Magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis applicuit: quippe qui venit stulta mundi eligere, ut confunderet sapientes (I Cor. . I, 27); et uon vocare justos, sed peccatores (Maath. IX, 13); ut nullus magnus superbiret, nullus infimus desperaret I. Unde Scribæ et Pharisæi dum nimis docti et nimis justi sibi videntur, cujus nascentis civitatem ostenderunt prophetica eloquia recitantes, hunc reprobaverunt æditicantes. Sed quia factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), et quod natus ostendit, passus implevit; huic nos inhæreamus eum alio pariete habento reliquias Isræl, quæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt (Rom. XI, 5). Ros enim pastores ilii præfigurabant de proximo conjungendos, ut et nos, quorum ex longinquo vocationem Magorum significabat adventus, jam non peregrini et inquilini, sed cives sanctorum et domestici Dei maneamus, coædifacati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu: qui feeit utraque unum (Ephes.