Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 201
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 201.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. In Pilato et Magis significatæ Gentes ab Oriente et Occidente congregandæ. Hinc et Pilatus nonnulla utique aura veritalis1 afflatus est, quando in ejus passione titulum scripsit, Rex Judæorum: quem Judæi conati sunt mendosi emendare I. Quibus f iUc respondit, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 19 22): quia prædictum crat in Psalmo, Tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1). Advertamus itaque magnum hoc et mirabile sacramentum. Magi ex Gentibus erant, ipse etiam Pilatus ex Gentibus: illi stellam viderunt in coelo, ille titulum scripsit in ligno: utrique tamen non regem Gentium, sed Judxorum vel quærebant, vel agnoscebant. Judæi vero ipsi nec stellam secuti sunt, nee titulo consenserunt. Jam ilitur præsignabatur quod postea ipse Dominus dixit: Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et haac et Jacob iri regno cœlorum: filii autem regni ibunt tn tenebras exteriores (Matth. VIII, 11 et 12). Nam Magi ab Oriente, Pilatus ab Occidente venerat. Unde illi orienti, hoc est nascenli; ille aUtem occidenti, boc est morienti, attestabantur regi Judæorum: ut cum Abraham et Isaac ct Jacob, es quibus Judoci ducebant originem, recumberent in regno cælorum; non ex eis propagati per carnem, sed cis inserti per fidem: ut ille de quo Apostolos loquitur, olivæ inserendus jam præmonstraretur oleaster (Rom. XI, 24). Propterca quippc non ret Gentium, sed Judxorum ab eisdem Gentibus, vel quærebatur, vel agnoscebatur; quia oleaster ad olivam, non ad oleastrum oliva veniebat. Rami tamen frangendi, hoc est, infideles Jud; ci, ct Magis inquirentibus ubi Christus nasceretur, In Bethlehem Judœ, respondebant (Matth. II, 5); et Pilato exprobrante quod regem suum crucifigi vellent, pertinacissime sæviebant. Itaque Magi adoraverunt, Judxis ostendentibus locum Christi nascentis; quia in Scriptura, quam Judæi acceperunt, Christum cognoscimus. Pilatus ex Gentibus manus lavit, Judæis mortem Christi petentibus (Id. XXVII, 24); quia sanguine quem Judæi fuderunt, nostra peccata diluimus. Sed de testimonio Pilati per titulum, in quo scripsit regem Judæorum esse Christum, alius est disserendi locus: quo passionis est tempus.