Latin
202.4.29 to 202.4.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 202.4.29-48
Unproofread scanNot analysed yet
sicut ute illo fuerat prophetatum, accepit virtutem Daniasci, et spolia Samariæ (Isai. VIII, 4): id est, antequam per hunmanam carnem humana verba proferret, accepit virtutem Damasci, illud scilicet unde Damascus præsumebat. In divitiis quippe civitas iila secundum sæculum florens aliquando præsumpserat. In divitiis autem principatus auro defertur, quod Christo Magi suppliciter obtulerunt. Spolia vero Samariæ iidem ipsi crant, qui eam incolebant. Samaria namque pro idololatria posita est. Illic enim populus Isræl aversus a Domino, ad idola colenda conversus est. Debellaturus scilicet Christus gladio spirituali per universum orbem regnum diaboli, hæc prima puer spolia idololatria dominationi detraxit, ut ad se adorandum Magos conversos a peste illius superstitionis averteret, et iu hac terra nUndum loquens per linguam, loqueretur de coelo per stellam; ut et quis esset, et quo, et propter quos venisset, non voce carnis, sed virtute Verbi, quod caro facturn est, demonstraret. Hoc enim Verbum, quod in principio ctat Deus apud Deum, jam etiam caro factum, ut habitaret in nobis. et ad nos venerat, et apud Patrem manebat; sursum Angelos uon deserens, et deorsum ad se homines per Angelos colligens; et coelestibus habitatoribus secundum Verbum incommutabili veritate fulgebat, et propter angustum diversorium in præsepi jacebat. Ab ipso in cœlo demonstrabatur stella, et ipsum adorandum demonstrabat in terra. Et tamen infans tam potens, tam magnus, parvulus propter inimicitias Herodis in Ægyptum portantibus parentibus fugit: ita nondum sermone. sed factis jam suis membris loquens, et lacitus dicens, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. x, 23). Mortalem quippe carnem, in qua nos præfiguraret, gerebat, in qua crat etiam pro uobis opportuno tempore moriturus. Unde a Magis illis non solum aurum bonorandus, ct thus adorandus. verum etiam myrrham sepeliendus acceperat.