Latin
203.2.34 to 203.2.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 203.2.34-60
Unproofread scanNot analysed yet
II, 14). Landant ergo illi competenter, laudemus et nos obedienter. Sunt illi nuntii ejus, sumus et nos pecora ejus. Implevit in coelo mensam ipsorum, implevit in terra præsepe nostrum. Plenitudo enim mensæ ipsorum est, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud DeMne, et Deus erat Verbum. Plenitudo præsepii uostri est, quia Verbum caro factum cst, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Ut enim panem Angelorum manducaret homo, crcator Angelorum factusest homo. Illi laudant vrvendo, nos credendo: illi fruendo, nos pctendo: illi capiendo, nos quærendo: illi intraudo, nos pulsando. CAPUT III. —3. Verbi visione post hanc vitam satiabimur. Quis enim hominum omnes thesauros sapientiæ et scienti; c noverit in Christo occultos, atque in paupertate carnis ejus absconditos? Quia propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate ditaremur (II Cor. VII, 9). Cum enim mortalitatem assumeret, mortemque consumeret, in paupertate se ostendit: sed divitias dilatas promisit, non ablatas amisit. Quam multa' multitudo dulcedinis rjus, quam abscondit timentibus sc, perficit autem sperantibus in se (Psal. XXX, 20)! Ex parte enim scimus, donec veniat quod perfectum est. Cui capiendo ut idonei præstaremur, ille æqualis Patri in forma Dei, in forma servi factussimilis nobis, reformat nos ad similitudinem Dei: et factus filius hominis unicus Filius Dei multos filios hominum facit filios Dci; et nutritos servos pervisibilem formam servi, perficit liberos ad videndam formam Dei. Filii enim Dei 2sumus9 et nondum appadicis sermone Hi. Sed verius sunt Ambrosiani cujusdam sermonis de Natali Domini, teste Cassiano in libro septimo de Incarnatione. ruit quid erimus. Et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (1 Joan. III, 2). Nam qui sunt illi sapientiæ scientiaqne thesauri, quæ illæ divitiæ divinæ, nisi quia sufficiunt nobis Ą Et quæ illa multitudo dulcedinis, nisi quia satiat nos?