# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 203.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 203. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/203.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/203.3

CAPUT III. — 3. Gentium omnium salus figurata. Veniunt ergo pastores de proximo vidcre, et Magi de longinquo veniunt adorare. Hæc est humilitas qua inseri meruit oleaster in olivam, et olivam dare contra naturam ( Rom. XI, 17); quia naturam meruit mutnre per gratiam. Nam cum hoc oleastro totus silvesceret et amaresceret mundus, per insertionis gratiam pingucfactus enituit. Veniunt enim ab extremo terræ, secundum Jeremiam, dicentes: Vere mendacia coluerunt patres nostri (Jerem. XVI, 19). Et veniunt. non ab una orbis parte, sed sicut Evangelium secundum Lucam loquitur, ab Oriente, et Occidente, ab Aquilone et Meridie, qui recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Luc. XIII, 29). Sic totus orbis ex partibus quatuor Trinitatis gratia vocaur in fidem. Secundum quem numerum, cum quatuor ter ducuntur, duodenarius numerus apostolicus consecratus est; tanquam universi orbis salutem ex quatuor mundi partibus, in Trinitatis gratiam præfigurans. Hunc enim numerum etiam discus ille significavit, qui demonstratus est Petro plenus omnibus animalibus ( Act. X, 11), tanquam olnnibus gentibus. Nam et ipse quatuor lineis suspensus e cœlo ter submissus assumptus est; ut quaterni duodecim facereot. Ideo fortasse post Natalem Domini duodecim diebus additis, Magi primitiæ Gentium ad Christum videndum adorandumque venerunt, et non solum accipere propriam, sed omnium quoque gentium salulcm significare meruerunt. Cclebremns ergo devotissime etiam istum diem; et Dominum Jesum, quem primitiæ illæ nostræ adoraverunt jacentem in diversorio, nos habitantem adorcmus in coelo. Hoc quippe in co illi venerati sunt futurum, quod nos veneramur impletum. Adoraverunt primitiæ Gentium. inhiantem uberibus matris: adorant gentes sedentem ad dexteram Dei Patris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
