# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 205.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/205.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/205.1

Quadragesimœ tempore crux castigandi corporis assumenda. Chrislianus perpetuo debel pendere in cruce. Crux totius vitœ nostrœ. Observationcm Quadragesimæ, solemni reditu prresentatam, hodierno die ingredimur: quo vobis solemniter eliam exhortitio nostra dcbetur; ut Det sermo per nostrum officium ministratus, jejunaturos corpore, pascat in corde; ac sic interior homo cibo suo refectus, exterioris castigationem possit agere, et robustius sustinere. Congruit enim nostræ devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem jam propinquantem celebraturi sumus, reprimendarum carnalium voluptatum crucern nobis ipsi etiam radiamus, sicut dicit Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnern suam crucifixerunt tum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 24). In hac quidem cruce, per totam istam vitam, quæ in mediis tenlationibHS ducitur, perpetuo debet pendere christianus. Non enim est in hic vita tempus evellendi clavos, de quibus in Psalmo dicitur: Confige clavis a timore tuo carnes meas (Psal, CXVIII, 120). Carnes, sunt carnales concupiscentiæ; clavi, sunt præcepta justitiæ: his illas timor Domini configit, qui nos illi acceptabilem hostiam crucifigit. Unde item dicit Apostolus: Obsecro itaque vos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Crux ergo ista, in qua Dei servus non solum non confunditur, sed etiam gloriatur dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in eruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ege mundo (Galat. VI, 14): crux. inquam, ista non quadraginta dierum est, sed totius hujus vitæ, quæ mystico numero quadraginta istorum significatur dicrum; sive quod home ducturus hanc vitam, sicut nonnulli asserunt, diebus quadraginta formatur in utero; sive quod Evangelia qwatuor cum denaria Lege contordant, et quater deni isium numerum signant, nobisque in hac vita Scripturas utrasque necessarias esse demonstrant; sive alia qualibet probabiliore causa, quam potest intellectus mclior et luculentior invenire. Unde et Moyses et Elias et ipse Dominus quadragiata diebus Jejunaverunt: ut insinuaretur uobis et in Moyse et in Elia ct in ipso Christo, hoc est, in Lege et Prophetis et in ipso Evangelio, id nobiscum agi, ne conformemur et hæreamus huic sæculo, sed crucifigamus hominem veterem, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione agentes; sed induamus Dominum Jesum; et carnis curam ne fecerimus in concupiscentiis (Rom. XIII, 13 et 14). Sic semper hic vive, Christiane: si terreno limo gressus non vis immergere,, noli de ista cruce descendere. Si autem hoc faciendum est per hanc totam vitam, quanto magis per istos Quadragesimæ dies, quibus non so. lum agitur, verum etiam significatur hæc vita?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
