# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 205.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/205.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/205.3

A litibus in primis jejunandum. Præ cæteris, fratres, a litibus et discordiis jejunate. Mementote prophetam quibusdam exprobrautem atque clamantem:. In diebus jejunii vestri, inveniuntur voluntates vestrœ, quod omnes qui sub jugo vestro sunt stimulatis, et cœditis pugnis; auditur in clamore vox vestra (Isai. LVIII, 3 5), et cætera talia. Quibus commemoratis adjunxit: Non hoc jejuniUm ego elegi, dicit Dominus. Si clamarc vultis, illum frequentate clamerem, de quo scriptum est: foce mea ad Dominum clamavi ( Psal. CXLI, 2). Ille quippe non est litis, sed charitatis; net. carnis sed cordis. Non est talis ille, de quo dicitur: Expectavi ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem; et non justitiam % sed clamorem (Isai. V, 7). Dimittite, et dimittetur vobis; datI, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 58). Hæ sunt dune alæ orationis, quibus volat ad Deum 1: si iHud quod committitur, ignoscit delinquenti, et donat egenti.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
