Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 207
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 207.2
Unproofread scanNot analysed yet
Jejunium et abstimentia qualis requiritur. Minuendæ voluptates, nou mulandæ. Jejunemus etiam humiliantes animas nostras, appropinquante die quo magister humilitatis humiliavit semetipsum, factus subditus usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). Imitemur ejus crucem, abstinentiæ clavis edomitas concupiscentias configentes. Castigemus corpus nostrum, et servituti subjiciamus: et ne per indomitam carnem ad illicita prolabamur, in ea domanda aliquantum et ficita subtrahamus. Crapula et ebrietas etiam per dies cæteros devitanda: per hos autem dies etiam concessa prandia removenda. Adulteria et fornicationes semper exsecranda atque fugienda: his autem dicbus et a conjugibus temperandum est. Facile tibi obtemperabit caro, ne inhæreat alienis, quas refrenari consueverit ct a suis. Sane cavendum est ne mutes, non minuas voluptates. Videas enim, quosdam pro usitato vino, inusilatos liquores exquirere, ot aliorum expressione pomorum, quod ex uva sibi denegant, multo suavius compensare; cibos extra carnes multiplici varietate ac jucuuditate conquirere; et suavitates quas alio tempore consectari pudet, huic tempori quasi opportune colligere: ut videlicet observatio Quadragesimæ non sit veterum concupiscentiarum repressio, sed novarum deliciarum occasio. Hæc, fratres, ne vobis persuasa subrepapt, quanta potestis vigilantia providete. Parcimonia jejuniis conjungatur. Sicut ventris castiganda saturius, ita gulæ irritamenta cavenda suut. Non humanorum alimentorum, genera detestanda, sed carnalis est delectatio refrenanda. Esau non pingui vitulo vei volatilibus saginatis, sed Immoderate concupita lenticula reprobatus fst (Gen. XXV, 30-54). Sanctum David aquam plus justo desiderasse poenituit (I Paral. XI, 18, 49). Non operosis ergo ncque pretiosis, sed in promptu et positis quibusque vilioribus alimentis est corpus a jejunio reficiendum, vel potius fulciendum.