Latin
208.1.1 to 208.1.24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 208.1.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
Quadragesimalis abstinentia qualis esse debet. Restringendæ deliciæ, non mutandæ. Solemne tempus advenit, quo vestram commoneamus et exhortemur in Domino Charitatem: quanquam ipsum lempus, eliam tacentibus nobis, satis vos admoncat et hortetur, ut jejuniis et orationibus et eleemosynis solito instantius et alacrius ferveatis. Sed ministerium nostri sermonis accedit, ut et vocis bujus tuba, vires suas spiritus vester adversus carnem dimicaturos accipiat. Sint ergo vestra jejunia sine litibus, clamoribus, cædibus: ut etiam qui sub jugo vestro sunt, remissionem cautam sentiant et benignam; nt asj eni severitas refrenetur, non ut salubris disciplina solvatur. Cum vero aliquo geMere ciborum eliam concessorum atque licitorum, causa castigandi corporis abstinetis, mementote omma munda mundis: ne quid putetis immundum, nisi quod infidelitas inquinaverit. Immundis enim et infidelibus, ait Apostolus, nihil est mundum (Tit. I, 15; Rom. XIV, 20). Sed plane fidelium corpora cum servituti subjiciuntur, proficit spirituali saluti, quidquid corporali minuitur voluptati. Ideoque cavendum est, ne pretiosas escas vel pro aliis alias, vel etiam pretiosiores sine carnibus animalium requiratis. Cum enim corpus castigatur, et servituti subjicitur (I Cor. IX, 27), restringendæ sunt deliciæ, non mutandæ. Quid enim interest in quali cibo concupiscentia immoderata culpetur? Non utiquo de solis caroibus, sed etiam de quibusdam pomis et agriculturæ alimentis 1 Isrælitarum concupiscentia divina voce damnata est ENum. XI, 5, 33, 34). Et Esau, non propter offam suillam sed propter lenticulam defricatam, sua primogenita perdidit (Gen. XXV, 30-34). Ut omittam quid esuriens Dominus tentatori etiam de- ipso pane responderit (Matth. IV, 3, 4): qui certe non suam carnem quasi rebellem domabat, sed quid in talibus tentationibus respondere debeamus niiscricorditer admonebat. Quapropter, charissimi, a quibuscumque cibis vobis placuerit abstinere, mementote ut propositum vestrum pia temperantia conservetis, non ut Dei creaturam sacrilego errore damnetis. Quicumque etiam estis conjugibus alligati, nunc maxime apostolica monita nolite con- Umnere, ut invicem abstineatis ad tempus, ut vacelis orationibus (I Cor.