Latin
208.1.50 to 208.1.57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 208.1.50-57
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 12). Aliquid petituri estis ne vobis retribuatur, et aliquid ut tribuatur. Remittite ergo, et remittetur vobis: date, et dabitur vobis (Luc. VI, 73, et 38). Hæc, fratres, etiamsi non admoneam, perpetua meditatione curare debetis. Cum vero tot divinorum testimoniorum ministra vox nostra diei quoque præsentis celebritate juvetur; timere non debeo ne me, vel potius omnium Dominum in me, aliquis vestrum forte contemnat: sed sperare potius quod grex. ejus agnoscens rjus esse quod dicitur, eum efficaciter exaudiendus exaudiat.