Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 209
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 209.2
Unproofread scanNot analysed yet
Orationes eleemosynis adminiculandæ. Ut autem nostræ orationes congruis. adminiculis adjuveutur, quoniam in bis diebus ferventiores eas habere debemus, etiam eleemosynas feryentius crogcmus. Ipsis adjiciatur, quod nobis jejunando et a cibis solitis abstinendo detrahitur. Quamvis eas debeat largiores habere, qui propter aliquam necessitatem corporis sui et consuetudinem alimentorum non potest abstinere, ut hoc addat pauperi, quod sibi detrahit: sed ideo plus det pauperi, quia sibi noA detrahit; ut qnoniam minus potest orationes suns castigatione corporis adjuvare, abundantiorem in corde pauperis includat eleemosynam, quæ pro illopossit orare. De Scripturis sanctis hac est saluberrimum amplectendumque consilium: Include. inquit, eleemosynam in corde pauperis, et hœc pro te exorabit (Eccli. XXIX, 45).