# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 210.2.41-63

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 210.2.41 to 210.2.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/210.2.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/210.2.41

Ob boc enim Christus, qui sicut homo dignatus est nasci, non respuit sicut homo tentari, ut christianus magisterio ejus instructus non possit a tentatore superari. Sive ergo continuo post Baptismum, sive quolibet intervallo temporis interposito, quando simile prælium tentationis infertur homini, jejunandum eat: ut et corpus impleat de castigatione militiam, et animus impetret de humiliatione victoriam. In illo ergo dominico exemplo illius causa jejunii. non Jordanis linctio, sed diaboli tentatio fuit. CAPUT III. — 4. Cur Quadragesimale jejunium ante Pascha. Ablato sponso filiis lugendum. Cur autem nosantesolemnitatempassionis Dominicæ jcjunemus, ei illa jejuniorum relaxatio quinquagesimodie perficiatur, hæc ratio est. Otonis qui recte jejunat, aut animam suam in gemituorationis et castigatione corporis humiliat ex fide non ficta; aut ab illecebra carnali inopia aliqua spirituali veritatis ct sapientiæ delectatione suspensa, ad famem sitimque sentiendam descendit ejus intentie (a). De utroque jejuniigenere Dominus respondit interrogantibus cur discipuli ejus Mon jejunareni. Nam de illo primo, quod habet animæ humiliationem: Nen possunt, inquit, Ingere filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus. Sed veniet hora quandoauferetur ab eia sponsus, et tunc jejunabunt. De illo autem altero, quod habet epulas mentis, ita consequenterlocutus est: Nemo assuit pannum novum vestimento veleri, ne major scissura fiat: neque mittunt vinum novum in utres veteres, ne et utres rumpantur, et vinum effundatur; sed vinum novum in utres novos mi ttant, et utraque servantur (Matth. IX, 15-17). Proinde quin jum sponsus ablatas est, etique nobis Ulis illini pulchri sponsi, lugendum est. Speciosus enim forma prat filiis hominum, eujus diffusa gratia in labiis ejus (Psal. XLIV, 5), inter manus persequentium non habuit speciem neque docorcm, et ablata est de terra vita ejus (Isai. LIII, 2, 8). Et recte Ingemus, si flagramus desiderio ejus. Beati quibus eum licuitante passionem tunc habere præsentem, interrogare sicut vellent, et audire sicut audire deberent.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
