Latin
210.9.43 to 210.9.67
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 210.9.43-67
Unproofread scanNot analysed yet
Accipiat esuriens Christus, quod jejunans minus accipit christianus. Castigatio volentis, fiat sustentatio non habentis. Voluntaria copiosi inopia, fiat necessaria inopis copia. Sit etiam in animo placabili et humili misericors ignoscendi facilitas. Petat veniam, qui reeit injuriam: det veniam, qui accepit injuriam: ut non possiileamur a satana, cujus triumphus est dissensio Christianorum. Et hæc enim magni lucri eleemosyna est, debitum relaxare conservo, ut tibi relaxetur a Domino. Utrumque opus bonum coelestis magister discipulis commendavit dicens: Remittite, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Mementote servi illius, cui omne debitum dominus ejus quod donaverat, replicavit, quia conservo ipse debenti sibi centum denarios misericordiam non rependit, quam de talentorum decem millibus quæ debebat accepit (Matth. XVIII, 26-35). In hoc genere operis boni excusatio nulla est, ubi sola voluntas tota facultas est. Potest quisque dicere: Ne stomachus doleat, jejunare non possum. Potest etiam dicere: Volo dare pauperi; sed unde, non habeo: aut tantum habeo, ut timeam egere, si dedero. Quanquam et in his operibus excusationes plerumque sibi homines falsas faciunt, quia veras non inveniunt. Verumtamen quis est qui dicat: Ideo non ignovi veniam petenti, quia me valetudo impedivit, aut quia manus qua porrigerem non fuit? Dimitte, ut dimittatur tibi. Carnis hic opus nullum est, nullum vel carnis suæ membrum in adjutorium animæ assumitur, ut hoc impleatur quod rogatur. Voluntate agitur, voluntate perficitur. fac securus, da securus, nihil in corpore dolcbis, nihil in domo minus habcbis. Jam vcro, fratres, videte quid mali sit, ut pœnitenti fratri DOn ignoscat, cui præceptum est ut inimicum adhuc diligat. Quæ cum ita sint, cum scriptum sit, Sol nou occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); considerate, charissimi, utrum christianus dicendus sit, qui saltem his diebus inimicitias non vult finire, quas nunquam debuit exercere.