# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 211.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 211. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/211.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/211.2

CAPUT II. — 2. In tenebris et carcere eat qui odit. Si advertistis, beati Joannis, cum ejus Epistola legeretur, debuit vos terrere sententia. Ait enim: Tenebræ transierunt, lux vera jam lucet. Deinde secutus adjunxit: Qui se dicit in lumine esse, et fratrem suum odit, in tenebris eat usque adhuc (I Joan. II, 8 et 9). Sed forte tales tenebras esse homo putet, qoales patiuntur in carceribus inclusi. Utinam tales essent! Et tamen in talibus nemo vult esse. In his autem carcerum tenebris possunt includi et innocentes. In talibus enim tenebris inclusi sunt martyres. Tenebræ circumquaque fundebantur, et lux fulgebat in cordibus I. In illis tenebris carceris oculis non videbant, sed amore tratenitatis Dcum videbant. Vultis scire quales sunt istæ tenebræ, de quibus dictum est, Qui odit fratrem suum, in tenebris eat usque adhuc? In alio loco dicit: Qui odit fratrem suum, homicida eat (I Joan. III, 15). Qui odit fratrem suum, ambulat, exit, intrat, procedit, nullis catenis oneratus, nullo carcere inclusus: reatu tamen ligatus est. Noli illum putare sine carcere esse: carcer, ejus, cor ejus est. Cum audis, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc: ne forte contemnas tales tenebras, adjungit, et dicit: Qui vdit fratrem suum, homicida est. Odis fratrem tuum, et securus ambulas? et concordare non vis, quamvis ideo Deus spatium det tibi? Ecce jam homicida es, et adhuc vivis: si Dominum iratum haberes, cum odio fratris subito rapereris. Parcit Deus tibi, parce tu libi, concorda cum fratre tuo. At forte tu vis, et ille non vult? Sufficiat tibi. Habes unde illum doleas: te solvisti. Dic, si vis concordare, et ille non vult; dic securus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et noa dimittimus debitoribus nostris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
