Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 211
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 211.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —6. Offensæ donandce exemplo Christi. Ecce dixi vobis quod maxime per istos dies jejuniorum vestrorum, observationum vestrarum, continentiæ vestra:, mecum agere debeatis, ut cum fratribus vestris concordetis. Gaudeam et ego de pace vestra qui contristor litibus vestris: ut omnes donantes vobismetipsis, si quis habet adversus aliquem querelam, securi agamus Pascha, securi celebremus ejus passionem, qui nihil cuiquam dcbebat, et pretium pro debentibus solvit: Dominum Jesum Christum dio, qui in neminem precavit, et prope in illum omnis mundus peccavit; nec exegit supplicia, sed promisit præmia. Habemus ergo ipsum testem in cordibus nosti is, quia si in aliquem peccavimus, vero corde veniam postulemus; si aliquis in nos peccavit, veniam dare parati simus, et pro inimicis nostris oremus. Non exspectemus vindicari, fratres. Quid est, vindicari, nisi malo alieno pasci? Scio quotidie vcnire homines, genua figere, frontem terræ concutere 2, aliquando vultum suum lacrymis rigare; et in ista tanta humilitate ac perturbatione dicere: Domine, vindica me, occide inimicum meum. Plane ora, ut occidat inimicum tuum, et salvet fratrem tuum: occidat inimicitias, salvet naturam. Sic ora, ut vindicet te Deus: pereat qui te persequebatur, sed maneat qui tibi reddatur.