# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 212.1.1-25

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 212.1.1 to 212.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.1.1

Symbolum unde dictum. Tempus est ut Symbolum accipiatis, quo continetur breviter, propter æternam salutem, omne quod creditis. Symbolum autem nuncupatur a similitudine quadam, translato vocabulo; quia symbolum inter se faciunt mercatores, quo eorum societas pacto fidei teneatur. Et vestra societas est commercium spiritualium, ut similes siris negotiatoribus bonam margaritam quxrentibus ( Matth. XIII, 45 ). Hæc est charitas, quæ diffundetur in cordibus vestris per Spiritum sanctum, qui dabitur vobis ( Ron:. V, 5 ). Ad hanc perveuitur ex fide, quæ isto Symbolo continetur: ut eredatis in Dcum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, regem sæculorum, visibilium et invisibilium creatorem; et quidquid aliud digne de illo vel ratio sincera, vel Scrpturæ sanctæ auctoritas loquitur. Nec ab ista excellentia Dei Filium scparetis. Ncque enim sic ista de Patre dicuntur, ut ab illo aliena sint qui dixit, Ego et Pater anum sumus ( Joan. X 30): et de quo Apostolus ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus eat esse æqualis Deo (Philipp. II, 6). Rapina quippe usurpatio est alieni: cum ilia æqualitas natura sit. Ac per hoe quomodo non eiit omnipotens Filius, per quem facta sunt omnia; cum etiam sit Virtus et Sapientia Dei ( I Cor. I. 24 ), de qua scriptum est, quod cum sit una, omnia potest (Sap. VII, 27)? Est autem etiam natura invisibilis, in ea ipsa forma, in qua æqualis est Patri. Natura quippe invisibile est Verbum Dei, quod in principio erat, et Deus crat (Joan. I, 3,1 ): in qua natura etiam immortalis omnino, id est omni modo incommutabilis manet. Nam et anima humana secundum quemdam modum dicitur immortalis: sed non est vera immortalitas, ubi tanta est mutabilitas, per quam et deficere et proficere potest. Unde mors ejus est, alienari a vita Dei per ignorantiam quæ est in illa: vita vero ejus, currere ad fontem vitæ, ut in lumine Dei videat lumen.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
