# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 212.1.26-47

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 212.1.26 to 212.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.1.26

Secundum quam vitam etiam vos per Christi gratiam revivisce'is a morte quadam, cui renuntiatis. Verbum autem Dei quod est unigenitus Filius, cum Patre semper incommutabiliter vivit; nec deficit, quia permansio non minuitur; nec proficit, quia perfectio non augetur. Est etiam ipse sæculorum visibilium et invisibilium creator: quia, sicut dicit Apostolus, In ipso condita sunt omnia in cœlo et in terra, visibilia et invisibilia; sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates: omnia in ipso et per ipsum creata sunt, et omnia illi constant ( Coloss. I, 16, 17). Sed quoniam semetipsum exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens ( Philipp. II, 7 ); per hanc formam servi invisibilis visus est: quia natus est de Spiritu sancto et Maria virgine 1. In hac forma servi infirmatus est omnipotens: quia passus est sub Pontio Pilato. Per hanc formam servi, immortalis mortuus est: quia crucifixus est et sepultus. Per hanc formam servi, rex sæculorum die tertio resurrexit. Perhanc formam servi visibilium ct invisibilium creator ascendit in cælum, unde nunquam recessit. Per hanc formam servi, sedet ad dexteram Patris, qui est brachium Patris: de quo dicit prophet., Et brachium Domini cai revelatum est ( Isai. LIII, 1)? In hac forma servi, venturus est judicare vivos et mortuos: in qua particeps esse voluit mortuorum, cum sit vita vivorum. Per ipsum nobis Spiritus sanctus missus est a Patre, et ab ipso. Spiritus Patris et Filii ab utroque missus, a nullo genitus: unitas ambomm, æqualis ambobus. Hæc Trinitas unus Deus est, omnipotens, invisibilis, rex sæculorum, visibilium et invisibilium creator. Neque enim tres dominos, ant tres omnipotentes, aut tres creatores, aut quidquid aliud de excellentia Dei dici potest, dicimus: quia nec tres dii, sed nnus Deus. Quamvis in hac Trinitate Pater non sit Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus sanctus nec Filius sil nec Pater: sed ille Pater Filii, ille Filius Patris, ille Spiritus Patris et Filii.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
