Latin
212.1.48 to 212.1.57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 212.1.48-57
Unproofread scanNot analysed yet
Credite, ut intelligatis. Nisi enim credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX ). Ex hac fide gratiam sperate: in qua vobis peccata omnia dimittentur. Hinc enim salvi eritis, non ex vobis: Dei enim donum est. Post hanc etiam mortem, quæ in omnes pertransit, quæ vetustati primi hominis debetur, sperate etiam in fine vestrorum corporum resurrectionem: non ad passiones dolorum, sicut resurrecturi sunt impii; nec ad gaudia carnalium desideriorum, sicut putant stulti: sed sicut Apostolus ait, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 54 ),ut jam non aggravet animam (Sap. IX, 15 ),nec ullam quærat refectionem, quia nullam patietur defectionem.