# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 212.1.48-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 212.1.48 to 212.1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.1.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.1.48

Credite, ut intelligatis. Nisi enim credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX ). Ex hac fide gratiam sperate: in qua vobis peccata omnia dimittentur. Hinc enim salvi eritis, non ex vobis: Dei enim donum est. Post hanc etiam mortem, quæ in omnes pertransit, quæ vetustati primi hominis debetur, sperate etiam in fine vestrorum corporum resurrectionem: non ad passiones dolorum, sicut resurrecturi sunt impii; nec ad gaudia carnalium desideriorum, sicut putant stulti: sed sicut Apostolus ait, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale ( I Cor. XV, 54 ), ut jam non aggravet animam ( Sap. IX, 15 ), nec ullam quærat refectionem, quia nullam patietur defectionem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
