# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 212.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 212. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/212.2

Symbolum memoria tenendum, quare. Hine igitur brevein sermonem de universo Symbolo vobis debitum reddidi, in quo Symbolo quod audieritis, totum in isto sermone nostro breviter collectum agnoscetis. Nec ut eadem verba Symboli tenetis, ullo modo debetis scribere; sed audiendo perdiscere: nec cum didiceritis, scribere; sed memoria semper tenere atque recolere. Quidquid enim in Symbolo audituri estis, in divinis sacrarum Scripturarum litteris continetur. Sed quod ita collectum et in formam quamdam redactum non licet scribi, commemoratio fit promissionis Dei, ubi per prophetam prænuntians Testementum novum dixit: Hoc eat Testamentum quod ordinabo eia post dies illos, dicit Dominus dando legem meam in mente eorum, et in corde eorum scribam eam (Jerem. XXXI, 33). Hujus rei significandæ causa, audiendo symbolum discitur: nec in tabulis, vel in aliqua materia, sed in corde scribitur 1. Præstabit ille qui vos vocavit ad suum regnum et gloriam, ut ejus gratia regeneratis vobis, etiam Spiritu sancto scribatur in cordibus vestris; ut quod credilis diligatis, et fides per dilectionem operetur in vobis; ac sic Domino Deo largitori bonorum omnium placeatis, non serviliter timendo poenam, sed liberalitcr aman. do justitiam. Hoc est ergo Symbolum, quod vobis per Scripturas et sermones ecclesiasticos insinuatum est: sed sub hac brevi forma fidcJibus consistendum et proficiendum esi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
