Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 214
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 214.10
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus sanctus de Patre procedens Deus. Trinitatis mysterium. Credimus enim (a) in Spiritum sanctum, de Patre precedentem (Joan. XV, 26), nec tamen lilium: super Filium manentem (Id. I, 32), nec Filii patrem: de Filio accipientem (Id. XVI, 14). nec tamen Filii filium: sed Spiritum Patris et Filii; Spiritum sanctum et ipsum Deum. Non enim haberet tale templum, si non esset Deus, unde dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Non creatune templum, sed Creatoris. Absit enim a nobis, ut templum simus creaturæ: cum dicat Apostolus, Templum enim Dei sanctum eat, quod estis vos (I Cor. III, 17). In hac Trinitate non est aliud alio majus aut minus, nulla operum separatio, nulla dissimilitudo substantiæ. Unus Pater Deus, unus Filius Deus, unus Spiritus sanctus Deus. Nee tamen Patcr et Filius et Spiritus sanctus tres dii, sed unus Deus. Ita ut non sit ipse Pater qui Filius, nec Filius sit qui Pater, nec Spiritus sanctus sit aut Pater aut Filius: sed Pater Filii Pater, ct Filius Patris Filius, et Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus: et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Hæc fides imbuat corda vestra, et confessionem dirigat. Hoc audiendo credite, ut intelligalis; ut quod creditis, intelligere proficiendo valeatis.