Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 216
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 216.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAtUT PRIMUM. —1. Competentes quinam. Rudimenta ministerii nostri (b), et vestri conceptus quo fidei concipitis (a) utero generari coelesti gratia, adjuvanda sunt ore: ut et noster vos sermo salubriter alloquatur, et nos vester conceptus utiliter consoletur. Nos instruimus sermonibus, vos proficite moribus. Spargimus sermonem verbi, fructum reddite fidei. Omnes secundum vocationem qua vocati sumus a Domino, in cjus via semitaque curramus; nullus retro respiciat. Veritas enim quæ nec fallit nec fallere potest, aperte denuntiat: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus erit regnocoelorum (Luc. IX, 62). Hoc nempe vos concupiscere, ad hoc ambire omnibusmentis vestræ conatibus, ipsum vestrum nomen, quod competentes vocamiui, ostendit. Quid enim aliud sunt Competentes, quam simul petentes? Nam quomodo condocentes, concurrentes, considentes, nihil aliud sonat, quam simul docentes, simul currentes, simul sedentes; ita etiam Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo atque unum aliquid appetendo compositum est. Et quod illud est unum, quod petitis vel concupiscitis, nisi quod quidam abjectis desideriis carnalibus et superatis terroribus surculi clamat intrepidus? Si consistant adversum ute castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me bellum, in hoc ego sperabo. Et quæ illa sit exprimens, adjunxit et dixit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitæ meæ. Atque hujus rcgiunis et habitationis beatitudinem explanans, connectit et exprimit: Ut contempler delectationem Domini, et protegar a templo ejus (Psal. XXVI, 3,4).