# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 216.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/216.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/216.2

CAPUT II. — 2. Hortatur ut renuntient sæculo. Videtis, contirones mei, ad quam delectationem Domini venietis, cum delectationem sæculi abjicitis? Si despicitis mundum, habebitis cor mundum, et videbitis cum qui fecit mundum: et sicut ille vicit, ita et vos in cjus gratia vincetis hunc mundum. Quem profecto jam jamque superabilis atque calcabitis, si non de vestris viribus, sed de Dei misericordissimi adjutorio præsumatis. Notile vos despicere, quia nondum apparuit quod eritis. Scitote autem, quoniam cum apparuerit, siniiles ei eritis, dum apparuerit quod critis. Scitote autem, quoniam videbitis eum, non qualis in temporis plenitudine venit ad nos, scd qualis semper manens condidit nos (I Joan. III, 2). Exuite vos veterem hominem, ut induamini novo (Coloss. III, 9, 10). Pactum vobiscum Dominus incitai. Vixistis sæculo, carni vos et sanguini dedistis, imaginem hominis rreni portastis. Sicut ergo imaginem portastb ejus qui de terra est, ita etiam ejus qui de coelo cst ultra portate (Id. XV, 49). Humanus sermo, quia ideo Verbum caro est factum, ut sicut exhibuistis corpora testra arma iniquitatis peccato, ita nunc exhibeatis membra vestra arma justitiæ Deo (Rom. VI, 19). In perniciem adversus vos vester oppugnator vestris jaculis armabatur: in salutcm vestram adversus eum vicissim membris vestris vester protector armetur. Nihil vobis ille nocebit, si membra vestra vobis auferentibus non tenebit. Iste vos jure derelinquet, si ab eo vestrum votum voluntasque dissentiet.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
