# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 216.3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/216.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/216.3

CAPUT III.— 5. De regno cælorum emendo cogitent. Non abjecte de se sentiant. Bonorum operum fructus reddant. Ecce cum auctione et mercatu fidei, regnum vobis cœlorum venale proponitur: inspicite et congerite vestræ conscientiæ facultates, thesauros cordis vestri unanimiter congregate. Et tamen gratis emitis, si gratam gratiam quæ vobis offertur, agnoscitis. Nihil impenditis, et tamen magnum est quod acquiritis. Nun sitis viles vobis, quos cunctorum Creator et vester tam charos æstimat, ut vobis quotidie Uuigeniti sui pretiosissimum sanguinem fundat. Non sic eritis viles si pretiosum distinguat'is a vili; si non creaturæ, sed Creatori serviatis; si vobis inferiora vestra non fuerint dominata, ut immaculati a capitali magnoque peccato mundemini (Psal. XVIII, 14); si non in vobis semeu verbi Dei, quod etiam nunc spargit cælestis agricola in agro cordis vestri, aut tanquam in via indignorum transitu conculcetur, aut tanquam inter petrosa durissimæ conscientiæ vestras stoliditate jam germinans comprimatur, aut inter spinas cupiditatum vestrarum perniciosis aculeis suffocetur. Si a lam damnosæ damnandæque terræ sterilitate abhorreatis, fructifera vos profecto terra uberrimaque suscipiet, et cum magno gaudio seminatori et complutori vestro multiplicatam centeni reddetis ubertatem; aut si ad hoc impares forte fueritis, scxageni fructus usuras exsolvetis: quod si nec ad hoc occurretis, non erit vester ingratus eliam trigeui proventus (Matth. XIII, 1 -23): quia coeleslibus omnes horres excipientur, omnes in alterna requie recondentur. De omnium fructibus cælestis panis ille conficietur, et omnis opcrarius in dominica vinca sinedolo laborans, ipso abundanter ac salubriter saturabitur: dum lami seminatoris, plutoris, et rigatoris, atque ipsius incrementi datoris, evangelica prædicatione gloria diffamatur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
