# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 216.9

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/216.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/216.9

CAPUT IX. — 9. Ætates spirituales. Et unde hæc, nisi de immutatione dexteræ Excelsi, qui benedicet filios tuos in te, qui ponet terminos tuos pacem (Psal. CXLVII, 13, 14)? Excitamini ergo ad hæc, concreti, discreti; concreti bonis, discreti a malis: electi, dilecti, præsciti, vocati, justificandi, glorificandi: ut crescentes, juvenescentes, ac senescentes in fide ac maturitate virium, non corruptione membrorum 1, in senecta uberi, tranquilli annuntietis opera Domini, qui fecit vobis magna, qui potens est: quia magnum nomen ejus, et sapientiæ ejus non est numerus. Vitam quæritis curritc ad eum qui est fons vitæ: et togatis tenebris fumosarum cupiditatum vestrarum, videbitis lumen in lumine Unigeniti illius vestri atque clementissimi Redemptoris, et fulgentissimi illuminatoris. Si salutem quæritis, sperate in eum qui salvos facit sperantes in se (Psal. XVI, 7). Si ebrietatem deliciasque sectamini, nee ipsas negabit. Tantum venite et adorate, procidite et plorate ante eum qui fecit vos ( Psal. XCIV, 6): et inebriabit vos ab ubertate domus suæ, et torrente deliciarum suarum potabit vos (Psal. XXXV, 9).

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
