# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.12

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/218.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/218.12

CAPUT XII. — 12. Vox ultima et inclinatio capitis. Quod ait, Perfectum est, et inclinato capite reddidit Spiritum (Joan. xix, 30); non. necessitatem, sed potestatem suæ mortis ostendit, donec omnia quæ pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia ei hoc scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII,22): tanquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut et ipse testatus est (Joan. X, 18). Et reddidit Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum per resurreclionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis inclinationem magnæ potestatis fuisse, Jacob ille patriarcha in Juda; benedictione prænuntians, Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9): per ascensionem mortem, per leonem significans potestatem.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
