# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.13-14

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 218.13 to 218.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/218.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/218.13

CAPUT XIII. — 13. Crura latronibus, non Christo confracta. Jam vero quod illis duobus crura confracta sunt, illi autem non, quia defunctus est; quare factum sit, ipsum Evangelium declaravit. Oportebat enim ut isto etiam signo demonstraret in ejus prænuntiata prophetia i commendatum esse Pascha Judæorum, ubi hoc præceptum est, ut ovis ossa non frangerent. CAPUT XIV. — 14. Sanguis et aqua e lateris vulnere. Quod latus lancea percussum in terra sanguinem et aquam manavit; procul dubio sacramenta sunt quibus formatur Ecclesia; tanquam Eva facta de latere dormientis Adam, qui erat forma futuri.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
