# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.15

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/218.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/218.15

CAPUT XV.- 15. Joseph et Nicodemus sepelientes. Quod Joseph et Nicodemus cum sepeliunt (Joan. XIX, 31-42); sicut nonnulli nomina interpretati sunt, Joseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem, quia nonieu est græcum, pluribus notum est quod ex victoria et populo sit compositum; quia νῑϰος victoria est, δη̃μος populus. Quis est ergo moriendo auctus, nisi qi dixit, Granum tritici si non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur (ld. XII, 24, 25)? Et quis etiam moriendo persecutorem populum vicit, nisi qui eos resurgendo judicabit?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
