Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 218
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 218.7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. —7. Judæi apnd Piletum agentes de mutundo titulo. Quod suggesserunt principes Judæorum, Pilato, IIC absolute scriberet quod sit rex Judæorum sed quod ipse regem sc dixerit Judæorum (Joan. XIX, 21); ramis illis fractis ita Pilatus inserendum figurabat oleastrum: quia homo erat es Gentibus, Gentium scribens confessionem, de quibus merito ipse Dominus dixit, Auferetur a vobis regnum, et dabiturgenti facienti justitiam (Matth. XXI, 43). Nec ideo tamen, non est rex ille Judæorum. Radix enim portat oleastram, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per infidelitatem fracti sint; non ideo Deus repulit plebem suam, quam præsciit. Et ego, inquit, Isrælita sum (Rom. XI, 1, 2, 17). Et quamvis filii regni, qui noluerunt Dei Filinm regnare sibi, eant in tenebras exteriores; tamen multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent, non cum Platone et Cicerone, sed cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 12et 11). Pilatus quidem regem Judæorum scripsit, non regem Græcorum aui Latinorum; quamvis Gentibus regnaturum. Etquod scripsit, scripsit, neque infidelium suggestione mutavit (Joan. XIX, 22.) :cui tanto ante prædictum erat in Psalm is, Tituli inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1; LVII, 1). Omnes gentes credunt in regem Judæorum: omnibus gentibus regnat, sed tamen rex Judæorum. TantUm valuit illa radix, ut insertum oleastrum in se possit ipsa mutare1, oleaster autem olivæ Momen non possit auferre.