# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 223.2.58-72

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 223.2.58 to 223.2.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/223.2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/223.2.58

Nolite contristari de permixtione palearum: non erunt vobiscum in æternum. Quantum est hoc quod premit palea? Deo gratias, quia levis est. Nos tantum grana sunus, et quantacumque fuerit, non gravabit. Fidelis est enim Deus, qui non permittet nos tentari supra id quod possumus; sed faciet cam tentatine etiam exitum, ut sustinere possimu8 (I Cor. x, 13). Audiam nos et paleæ; ubicumque sunt, audiant. Nolo hic sint: alloquamur cas tamen, ne forte sint. Ergo audite me, paleæ: quamvis, si auditis, paleæ non eritis. Audite ergo. Prosit vobis Dei patientia. Granorum conjunctio, commonitio, grana vos faciat. Non vobis desum imbres verborum Dei: non sit sterilis in vobis ager DeL Ergo revirescite, granascite, maturascite.Qui eoim vos seminavit, spicas vult invenire, non spinas.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
