Latin
225.3.109 to 225.3.140
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 225.3.109-140
Unproofread scanNot analysed yet
In meo est et in vestro est: et vos habere cœpistis, et ego non perdidi. Sicut verbum meum assumpsit sonum, per quem audiretur: sic Verbum Dei assumpsit carnem, per quam videretur. Quantum potui, dixi. Et quid dixi? Quoniam quis dixi? Homo loqui volui de Deo 1. Tantus est, talis est, ut nec eum loqui possi mus, nec cum tacere debeamus. CAPUT IV— 4. Ab ebrietate caveri debet. Ebrietas, sancta. Gratias tibi ago, Domino, quia qnod dico, vel dicere volui, tu scis: tamcn de micis mensæ tuæ pavi conservos meos; pasce et tu ac nuri interius quos regenerasti. Ecce multitudo ista quid fuit? Tenebræ: nunc autem lux in Domino. Talibus enim ApOSt Ius dicit: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux ill Domino (Ephes. v, 8). U vos qui baptizati estis, fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Si lux, utique dies:vocavit enim Deus lucem diem (Gen. I, 5). Fuistis tenebræ, fecit vos lucem, fecit vos diem: de vobis cantavimus, Hic est dies quem jecit Dominus, exsultemus et jucundemur in eo (Psal. CXVII, 24). Fugite tenebras. Ebrietas ad tenebras pertinet. Nolite discedere sobrii, et redire ebrii: et post meridiem videbimus vOs. Spiritus sanctus habitare cœpit, non migret: nolite illum excludere de cordihus vestris. Donus hospes, inanes invenit, implet vos: esurientes invenit, pascit vos: postremo sitientes invenit, inebriat vos. I se vos inebriet: Apostolus enim ait, Nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria. Et quasi volens nos docere unde inebriari debeamus: Sed iJupkmilli, inquit I Spiritu sancto; canlaute, vobismet ipsis, hymnis, et psalmis, et canticis spiritualibus, cantantes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 18, 1 J). Qui lætatur in Domino, et cantat laudes Domino magna exsultatione, nonne ebrio similis est? Probo istam ebrietatem: Quoniam apud te, Deus, jona vitæ est, el torreule voluptatis tuæ potabis coa.