Latin
227.1 to 227.31
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 227.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Memor sum promissionis meæ. Promiseram enim vobis, qai baptizati estis, sermonem quo exponerem mensæ Dominicæ Sacramentum, quod modo etiam videtis, et cujus nocte præterita participes facti estis. Debetis sciro quid accepistis, quid accepturi estis, quid quotidie accipere debeatis. ranis ille quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus cst Christi. Calix ille, imo quod habet calix, sanctificatum per verbum Dei, sanguis est Christi. Per ista voluit Dominus Christus commendare corpus et sanguinem suum, quem pro nobis fudit in remissionem peccatorum. Si bene accepistis, vos estis quod accepistis 1. Apostolus enim dicit: Unus panis, unum corpus, multi sumus (I Cor. X, 17). Sic exposuit sacrementum mensæ Dominicæ: Unus panis, unum corpus, MMM sumus. Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis. Numquid enim pani, ille de uno grano factos est? Nonne multa crant tritici grana? Sed antequam ad panem venirent, separata erant: per aquam conjuncta sunt, et post quam. dam contritionem. Nisi enim molatur triticum, et per aquam conspergatur, ad istam tunnam minime venit, quæ panis vocatur. Sic ct vos ante jejunii humiliatione et exorcismi sacramento quasi molebamini 1. Accessit Baptismum et aqua; qnasi conspersi estis, ut ad formam panis veniretis. Sed nondum est panis sine igne. Quid ergo signi8cat ignis? Hoc est Chrisma. Oleum etenim ignis nostri I, Spiritus sancti est sacramentum. In Actibus Apostulorum advertite, quando legitur. Modo incipit liber ipse legi: hodie cœpit liber qni vocatur Actuum Apostolorum (a). Qni vult proficere, hahet unde. Quando convenitis ad ecclesiam, tollite fabulas vanas: intenti estote ad Scipturas. Codices vestri nos sumus. Attendite ergo, et videte, quia venturus est Pentecoste Spiritus sanctus. Et sic veniet: in linguis igneis se ostendit. Inspirat enim charitatcm, qua ardeamus in Deum, et contemnamus mundum, et renum nostrum exuratur, et cor quasi aurum purgetur.