Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 228
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 228.1
Unproofread scanNot analysed yet
Dies Sacramentis Infantium deputati. Infantibus exempa probitatis præbeant alii fideles. Post laborem noctis præteritæ, quoniam etsi spiritus promptus est, caro tamen infirma, din vos tenere scrmone non debeo, et tamen sermonem vobis debeo. Dies istos, quibus post passionem Domini nostri Deo cantamus Alleluia, festos habemus ill lætitia usque ad Pentecosten, quando missus est de cælo promissus Spiritus sanctus. Ex his diebus, septem vel octo qni nunc aguntur, Sacramentis Infantium deputantur. Qui paulo ante vocabamur Competentes, modo vocantur Infantes. Competentes dicebantur, quoniam materna viscera, ut nascerentur, petendo pulsabant: Infantes dicuntur, quia modo nati sunt Christo, qui prius ati fuerant sæculo. in illis est novata, quæ in vobis debet esse firmata 3: et qui jam fideles estis, non eis exempla, quibus pereant, sed quibus proficiant præbeatis. Intendunt enim vos modo nati, quomodo vivatis olim nati. Hoc faciunt qui etiam secundum Adam nascuntur: prius parvulisant; post mores majorum cum sentire cœperint, quid imitentur attendunt. Et quoniam quo duxerit major, sequitur minor; optandum est ut bona via major cat, ne sequendo major et minor pereant. Itaque vos, fratres, qui jam quodam modo per ætatem regenerationis parentes estis, alloquor vos, ac exhortor, ut ita vivatis, ut cum cis qui vos imitantur, gaudeatis, non pereatis. Attendit modo natus nescio quemfidelem ebriosum; timeo ne dicat sibi: Quare ille fidelis est, et tantum bibit? Attendit nescio quem feneratorem tristem datorem, truculentum exactorem, et dicit sibi: Faciam et ego. Respondetur ei: Jam fidelis es, noli facere; baptizatus es, renatus es, mutata est spes, mutentur mores. Et ille; Quare ille et ille fideles sunt? Nolo dicere alia; quis enim commemoret omnia? Ideo, fratres mei, quando male vivitis, qui jam fideles estis, et de vobis et de istis malam rationem Deo reddetis.