Latin
234.2.1 to 234.2.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 234.2.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
i. Quatuor Evangelia legi dtbellt. Quatuor Evangelistœ necessarii. Resurrectio Domiui secundum omnes quatuor Evangelistas legitur his dicbus. Ideo enim necessarium est ut legantur omnes, quia singuli non dixcrunt omnia; sed quæ alius prætermisit, alius dixit: ct quodam modo sibi dcderunt. locum omnes, ut nccessarii essent omnes. Marcus evangelista, cujus hesterno die Evangelium recitatum prosecutus est, breviter dixit quod Lucas uberius est, de duobus quibusdam discipulis, qni non erant de numero quidcm duodecim, sed tamen discipuli erant: quibus iter agentibus Dominus apparuit, et cum cis ambulavit. nic enim tantummodo dixit qum apparuit duobus iter agentibus: iste vcro evangelista Lucas, et quid illis dixerit, et quid cis responderit, et quousque cum cis ambulaverit, et quomodo cum in panis fractione cognoverint; omnia hæc dixit, sicut audivimus. Discipuli de Christo dubitantes, a latrone victi. Quid ergo, fratres, quid hie discutimus? Ædificamur ad credendum resurrexisse Dominum ChristulD. Jam credebamus quando Evangelium audivimus, et in hane ecclesiam hodie credentes ingressi sumus: et tamen nescio quomodo cum gaudio auditur, quod memoria renovatur. Quomodo vultis lætificetur cor nostrum, quando videmur istis qui in via ambulabant, et quibus Dommus apparuit, esse meliores? Nos enim credimus quod illi nondum credebant. Spem perdiderant, ct nos non dubitamus, unde illi dubitabant. Crucifixo Domino spem perdiderant: hoc apparuit in verbis illorum, quando eis dixit, Qui sunt isti sermones quos habetis inter vos, et quare tristes eatis? Et illi: Tu solus peregrinaris in Jerusalem, et nescis que ibi contigerunt? Et respondit ille: Quœ? Sciens omnia de se ipso quærebat: quia se in ipsis esse cupiebat. Quœ? dixit. Et illi: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, magnus in dictis et factis. Eccc meliores sumus. Illi dicebant Christum prophetam: nos eum novimus Dominum Prophetarum, Fuit, inquiunt, propheta magnus in factis et dict; . .