Latin
234.3.1 to 234.3.33
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 234.3.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
Fides Christianos a Paganis et Judœis discernens Fides Christianorum, quonam differt a fide dœmonum. Credamus in Christum crucifixum; sed eum qui die tertio resurrexit. Ipsa est fides quæ hos distinguit ab eis, distinguit a Paganis, distinguit a Judæis; fides qua credimus Christum resurrexisse a mortuis. Apostostolus dicit Timotheo: Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex limine David, secundum evangelium meum (II Tim. II, 8). Itemque ipse Apostolus: Quia si credideris in corde tuo, inquit, quia Dominus est Jesus, et confessus fueris ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus cris (Rom. X, 9). Ipsa est salus de qua hesterno die disputavi (In super. serum.) . Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Scio vos credere: salvi eritis. Corde retinete, ore proferte quia Christus resurrexit a mortuis. Sed fidem habete Christianorum, non dæmoniorum. Ecce enim distinguo ista vobis: quod meum est, distingno; secundum gratiam Dei quæ data est mihi, distinguo vobis. Cum distinxero, eligite, diligite. Ecce dixi. Fides ista, qua credimus Christum Jesum resurrexisse a mortuis, distinguit nos a Paganis. Quære a Pagano, utrum crucifixus fuerit Christus: clamat, Valde. Virum resurrexerit: negate Quære a Judæo, utrum crucifixus sit Christus: conlilelur crimen parentum suorum; confitetur crimen, ubi habet et partem. Bibit enim quod ei parentes sui propinaverunt: Sanguis ejus super nos, et super filiosnostros (Matth. XXVII, 25). Sed quære ah illo, utrum resurrexerit a mortuis: negnhit, irridebit. accusabit. Distincti sumus. Credimus euim nos Cbristum ex semine David secundum carnem resurrexisse a mortuis. Numquid hoc dæmones nescierunt, aut ista dæmones non crediderunt, quæ et viderunt? Adhuc atenquam resurrexisset, clamabant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Discernebamus nos a Paganis, credendo Christum resurrexisse: si aliquid possumus. a d:rmonibus nos discernamus.