# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 234.3.34-72

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 234.3.34 to 234.3.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/234.3.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/234.3.34

Quod est, obsecro vos, quid est qnod dixcrunt dæmones? Scimus qui sis, Filius Dei. Et audiunt, Obmutescite (Marc. I, 24, 25). Nonne hoc dixerunt quod et Petrus, quando quæsivit ab cis et dixit: Quem arc dicunt hominesesse? Et cum opiniones respondissent alienas, addidit et interrogavit dicens: Eos autem quem me esse dicitis? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius. Dei vivi. Hoc da'mones, uos Petrus: hoc maligni spiritus, hoc Apustolus, Et audiunt dæmones, Obmutescite:audit Petrus, Beatus es (Matth. xvi, 13-17). Quod discernebat illos, hoc discernat et nos. Unde hoc dæmones clamabant? Timendo. Unde Petrus? Diligendo. Eligite, diligile. ipsa est fides quæ Christianos a dæmonibus discernit; fidus non quæcumque. Nam ait apostolus Jacobas, Tu credis: Epistola hoc habet apostoli Jacobi: Tu credis quia MMM est Deus: belle facis. Et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, i9). Ipse hoc dixit, qui in cadem Epistola scripsit, Si fidem habeat aliquis, opera autem non habeat, numquid potest fides salvare eum (Ibid. 14)? Et apostulus Paulus discernens, ait: Neque circunzcisio aliquid valet, neque præputium; æd fides quæ pcr dilectionem operatur (Calat. v, 6). Discrevimus, distinximus: imo distinctam invenimus, distinctam lcgimus, distinctam esse didicimus. Quomodo distinguintur fide; sic distintguamur et morbus, sic disliuguamur et opcribus, accensi chaaritate, quam dæmones non habebant. Quo igne et illi duo in via ardebant. Cognito enimChristo ct ab eis discedente, dixerunt apud se: Nonne cor nostrum erat ardens in via, cum aperiret nobis, Scripturas (Luc. XXIV. 32)? Ardete; ne ardeatis igne quo arsuri sunt dæmones (Matth. XXV, 41). A rdete isn2 charitatis, ut a dæmonibus vos discerr:atis. Ardor iste sursum vos rapit, sursum tollit, in cœlum levat. Quidquid molestiarum passi fueritis in terra, quantumcumque christianum cor deorsumhumiliatum premat inimicus; summa petit ardor dilectionis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
