# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 235.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 235. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/235.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/235.2

CAPUT PRIMUM. — 1.Evangelistæ salva narrationis veritate variant. Hesterno die, id est nocte tecta est ex Evangelio resurrectio Salvatoris. Lecta est autem cx Evangelio secundum Matthæum: hodie vero, sicut audistis pronuntiare Lectorem ł recitata cst nobis Domini resurrectio, sicut Lucas evangelista conscripsit. Quod sæpe admonendi estis, et memoriler tenere debetis; non vos debet movere quod alius evangelista dicit, si quid alius prætermittit: quia et ille qui prætermittit quod alius dicit, dicit aliquid quod ille prætermiserat. Aliqua vern singuli dicunt, et alii tres non dicunt; aliqua duo dicunt, et alii non dicunt; aliqua tres dicunt, et uirus non dicit. Auctoritas autem tanta est Evangelii sancti, ut quia in cis loquebatur Spiritus unus, verum sit etiam quod dixerit unus. Hoc ergo quod modo audistis, quia Dominus Jesus, posteaquam resurrexit a Juorluis, invenit duos in via ex discipulis suis, colloquentes invicem de his quæ con- 'gerant, et dixit illis, Qui suut sermones isti quoa loquimini vobiscum, et estis tristes? etc.; solus dixit Lucas evangelista. Breviter hoc attigit Marcus, quia apparuit duous in via (Jlarc. XVI, 12, 13): sed quid illi dixerint Domino, vel quid cis dixerit Dominus prætermisit. Christus cunt discipulis in ria. Quid ergo ista leclio contulit nobis? Magnum aliqui d, si intelligamus. Apparuit Jesus: videbatur oculis, et non agnoscebatur. Magister ambulabat cum illis in via, et ipse erat via: et nondum illi ambulabant in via; sed invenit eos exorbitasse de via. Quando en:m cum illis fuerat. ame passionem, omnia prædixerat, passurum se fuisse, moriturum, tertio die resurrecturum (Matth. XX, 18, i9): omnia pra'dixerat; sed mors I illius, illorum oblivio fuit Sic perturbati sunt, quando eum viderunt in ligno pendentem, ut obliviscerent docentem, non exspectarent resurgentem nee tenerent promittentem. CAPUT II. — Nos, inquiunt, sperabamus quia ipse Prat redempturus Isræl. O discipuli, sperabatis; ergo jam non speratis? Ecce Christus vivit, et spes mortua cst in vobis!Prorsus vivit Christus. Vivens Christus mortua discipulorum corda invenit: qnorun, oculis et apparuit ct non npparuit; et videbatur et abscon-: dubatur. Nam si non videbatur, quomodo illum interrogantem audiebant,interroganti respondebant? In via cum illis tanquam comes ambulabatct ipse dux crat. Utique videbant, sed nou agnoscebant. Tenebantur enim oculi eorum,, sicut audivimus, ne eum agnoscerent. Nou tenebantur) ne vidcrent: sed tenebantur, ne eum agnoscerent.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
