Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 235
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 235.3
Unproofread scanNot analysed yet
Christus cur agnosci voluit in fraclione panis. Hespitalitatis merce,. Eia, fratres,ubi voluit Dominus agnosci? In fractione panis. Securi sumus, panem frangimus, et Duminum agnoscimus. Noluit agnosci, nisi ibi; propter nos, qui non eum visuri eramus ill carne, et tamen manducaturi eramus ejus carnem. Quisquis ergo fidelis es, quisquis non inaniter christianus vocaris, quisquis ecclesiam non sine causa in-. grederis, quisquis verbum Dei cum timoreet spe andis, consoletur tc fractio panis. Absentia Domini, non cst absentia: habeto fidem, et tccum est quem non vides. Illi, quando cum cis Dominus loquebatur, nec fidem habebant: quia cum resurrexisse non credebant, non resurgere posse sperabant. Perdiderant fidem, perdiderant spem. Ambulabant mortui cum vivente, ambulabant mortui cum ipsa vita. Cum illis ambulabat vita; sed in corum cordibus nondum renovata erat vita. CAPUT III. —Et tu ergo, si vis habere vitam, fac quod fecerunt. ut agnoscas Dominum. Hospitio susceperunt. Sim tis enim erat hominus tanquam in longinqua pergenti, illi vero tenuerunt enna. Et posteaquam venerunt ad locum quo tendebant, dixerunt: Jam hic nobiscum mane, declinavit enim ill vesperum dies. Tene hospitem, si vis agnoscere Salvatorem. Quod tulerat infidelitas, reddidit hospitalitas. Dominus ergo præsentavit se ipsumin fractione panis. Discite uhi Dominumquæratis, discite ubi habeatis, discite ubi agnoscatis, quando manducatis. Norunt enim fideles aliquid quod melius intelligunt in ista lectione, quam illi qni non noverunt.