Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 236
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 236.1
Unproofread scanNot analysed yet
Mors Christi propter aliud, et propter aliud resur rectio. Dominus noster Jesus Christus, sicut Aposlolus dicit, mortuus est propter delicta nostra, et resurreait propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Sicut morte ipsius seminamur, sic resurrectione ipsius germinamus. Etenim morte ipsius significatur mors vitæ nostræ. De hac re audi Apostolum: Consepulti,inquit, sumus Christo per Baptismum in mortem, ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in novitate vitæ ambulemus (Id. VI, 4). lite non habuit quod emendaret in cruce: quia sine peccato ascendit in crucem. Nos in cruce ejus emendemer, et ibi ponamus quod male contraximus, ut justificari ejus resurrectione passimus. Distinguere enim ita debetis: Traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Non dixit, Traditus est propter justificationem nostram, ct resurrexit propter delicta nostra. In ejus lraditinnc delictum sonat, in ejus resurrectione justitia sonat. Ergo moriatur delictum, cl resurgat justitia.