Latin
237.3.62 to 237.3.95
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 237.3.62-95
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non crat bonum. CAPUT III. -Ait illis Dominus, Quid turbati estis? Perturbatio credidit quod credis. Quid? Putabant se spiritum videre. Et Dominus ad hæc: Quid turbati estis, et cogitationes. ascendunt in cor vestrum? Cogitationes istæc terrcuæ sunt. Si enim cœlestes essent, descenderent in cor, non ascenderent. Quare enin dicitur nobis, Sursum cor, nisi ut terrenæ cogitationes non ante se inveniat cor nostrum, quod sursum posucrimus? Ergo, Quid turbati estris, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos, palpate Nec,, Tangite, solum dixit; sed Palpate et contrectate. Probent sibi manus vestræ, si mentiuntur oculi vestri: Palpate et videte, oculos in manibus habcte. Quid palpate, et quid videte? Quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Errabas cum discipulis, corrigere cum discipulis. Humanum est, concedo. Putatis spiritum Christum: hoc et Petrus, hoc et cæteri qui spiritum putaverunt se videre; sed in isto errore non remanserunt, ut scias prorsus hoc fuisse in cordibus corum. Medicus eos non dimisit sic: accessit, medicamentum adhibuit: vulnera in cordibus videbat; et unde vulnera cordium curaret, in corpore cicatrices ferebat. CAPUT IV. —4. De Christo guid credendum. Verbum Dei. Incarnatione suscepit totum hominem. Sic ergo credumus. Scio quia sic creditis: sed ne forte in agro isto Domini sit herba mala, etiam cos alloquor quos non video. Nemo credat de Christo, nisi quod de se credi voluit Christus: ante quem nobis expedit, ut credamus quod credi de se voluit, qui nos redemit, qui salutem nostram quæsivit, qui pro nobis sanguinem fudit; qui pro nobis quod non ei debebatur pertulit, qui nobis quod nobis non debebatur attulit: hoc credamus. Christus quid est? Filius Dei, Verbum Dui. Quid est Verbum Dei?