# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 237.3.96-125

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 237.3.96 to 237.3.125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/237.3.96

Quod dici non potest per Verbum hominis, hoc est Verbum Dei. Quæris a me quid sit Verbum Dei. Si tibi vellem dicere quid sit verbum hominis, non explico, fatigor, hæsito, succumbo; non pussum explicare vim verbi humani. Ecce antequam dicam vobis, quod volo dicere, jam verbum est in corde meo; nondum a me dictum est, et apud me est: dicitur a me, et pervenit ad te, et non recedit a me. Intenditis, ut audiatis verbum a me; mentes vestras pasco, cum loquor. Dividretis inter vos cibum, si afferrem ventribus, nec totus perveniret ad singulos; sed quanto plures estis, tanto in plura frusta quod ponerem divideretis, et tanto minus quisque acciperet, quarto major esset accipientium multitudo. Modo autem cibum attuli mentibus; dico, Accipite, sunaite, comedite: accepistis, comedistis, et non divisistis. Quidquid loquor, et omnibus totum est, et singulis totum est. Ecce quomodo non potest satis explicari, quantam vim habet hominis verbum: et dicitis mihi, Quid est verbum Dei? Verbum Dei pascit Angelorum tot millia. Mente enim pascuntur, mente implentur. Implet Angelos, implet mundum, implet virginis uterum: nec ibi spatialur, nec hic angustatur. Quid est Verbum Det? Ipse dicat: breviter de se dicit; sed magnum est quod dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nolo numeres, verba appende. Quid ergo? Plura verba de uno verbo non sufficiunt explicando. Verbum ergo quod non potest explicari, caro factum est, et habitavit in nobis (Id. I, 14). Suscepit totum quasi plenum hominem, animam et corpus hominis. Et si aliquid scrupulosius vis audire; quia animam et carnem habet et pecus: cum dico animam humanam et carnem humanam, totam animam humanam accepit. Fuerunt enim qui hinc hæresim facerent, et dicerent quia anima Christi non babuit mentem, non habuit intellectum, non habuit rationem;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
