# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 238.2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/238.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/238.2

Contra Manichæos et Priscillianistas, Christum habere veram carnem. De Domino Christo non defuerunt, nec desunt, qui sic falluntur, ut eum veram caruem habuisse non crederent. Audiant quod modo audivimus. In cœlo est, sed hic sonat: ad dexteram Patris sedet, sed inter nos loquitur. Ipse se indicet, ipse se manifestet. Quid opus est ut alium de illo testem quæramus Ipsum potius audiamus. Apparuit discipulis suis, et subito stetit in medio eorum. Cum lcgeretur audistis. Uli autem turbati sunt: existimabant enim se spiritum videre. Hoc est quod putant, qui eum veram carnem babere non credunt: Manichæi sunt, Priscillianistæ sunt, et aliæ quæcumque nee nominandæ pestes. Non euim putant Christum nihil esse, hoc non putant: sed spii itum putant esse, cariem non habuisse. Quid tu, Catholica? quid tu, sponsa, non adultera? Ergo quid tu, nisi quod ab eo didicisti 1 Non enim alium meliorem de illo quam ipsum testem invenire potuisti. Ergo quid tu? Et Verbum et spiritum hominis et carnem hominis Curistum esse didicisti. Quid didicisti de Verbo l In principio erat Verbum, el Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. i, 1, 2). Quid didicisti de spiritu bominis? Et inclinato capite tradidit spiritum (Id. xix, 50). Quid didicisti de carne? Modo audi. Ignosce illis qui hoc putant, qpod prius errantes discipuli putavcrunt. Sed illi in errore nop perseveraverunt. Nam hoc putaverunt discipuli, quod hodie putant Manichæi, quod hodie putant Priscillianistæ, non fuisse veram carnem in Domino Christo, sed tantummodo spiritum. Videamus si dimisit eos errare. Videte quam malus sit error, quom medicus festinabat sanare, noluit confirmare. Putaverunt ergo se spiritum videre: et ille qui sciebat malas istas cogitationes esse, de eorum cordibus eradicans, Quid turbati estis, dixit quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: tangite, et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tene contra omnes omnium insanas cogitationes, tcne quod accepisti: alioquin peristi. Christus verum Verbum, unigenitum, aequalis Patri, verus humanus spiritus, vera caro sine peocato. Hæc mortua est, hæc resurrexit, hxc pependit in ligno, hæc jait in sepulcro, h:rc sedet in coelo. Volebat Dominus Christus persuadere discipulis quia illud quod videbant, ossa et caro erant: sed tu contradicis. Illc ergo mentitur, et tu vcrum dicis? tu acdificas, et ille dccipit? Quare mihi hoc voluit persuadere Christus, nisi quia sciebat quid mihi prodest credere, et quid mihi nocet non credere? Sic ergo credite. Ipse est sponsus.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
