Latin
239.5.1 to 239.5.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Hodierno dic jam ecce tertio audiviinus ex Evangelio Domini nostri resurrectionem: quemadmodum me vobis locutum essc me. . ministis: quoniam hoc mnris ost, ut secundum omnes Evangelist resurrectio Donnini recitetur. Marci Evangelium est, quod modo, cum legeretur, audivimis. Marcus autem meruit istam dispensationem, <um in numero illorum duodecim non fuisset, quemadmodum cl Lucas. Nam cum sint quatuor Evangilistæ, Matthæus, J annes, Marcus, ct Lucas; duo sunt ex illis duodecim Apostolis, id cst. Matthæus ct Joannes. Sud illorum præcessio infecunda non fuit, ut consequentes comites non haberent. Marcus et l. ucas Apostolorum non pares, sed suppares fuerunt. Ideo namque voluit Spiritus sanctus etiam ex his qui inter duodecim non fuerunt, eligere ad Evangelium conscribendum duos, ne putaretur gratia evangelizandi usque ad Apostolos pervenissc, et in illis fontem gratia' defecisse. Cum enim dicat Dominus de spiritu suo et de verbo suo, quod si quis perceperit digucque habucril, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. IV, 14): fons utiquc manando se indicat, non remanendo: per Apostolos pervenit gratia ad alios, et missi sunt evangelizare. Quoniam qui vocavit primos, ipse vocavit secundos: ipse vocavit etiam u-que ad novissimum tempus corpus Unigeniti sui, id est, Ecclesiam tuto Orbe diffusam. CAPUT II. —2. Christus in panis fractione agnoscitur. Hospes esse Christus cur voluerit. Quid ergo audivimus Marcum dicentem? Quod apparuerit Dommus in via duobus, sicut dixit et Lucas, cujus Evangelium heri audivimus: Apparuit, inquit, duobus iti via in alia effuge (Marc. XVI, 12). Lucas autem hoc ipsum altis verbis dixit, sed ab eadem sententia non deviavit. Lucas euim quid dixit? Tenebantur oculi eorum, ne eum agnoscerent (Luc. xxiv, 16). Marcus antem quid dixit? Apparuit eis in alia effigie.