# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 239.5.137-168

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 239.5.137 to 239.5.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/239.5.137

I, 3). Omnia per ipsum, et ipse inter omnia. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Qui fecit hominem factus est homo: factus est quod fecit, ne pcrirct quem fecit. Qui fecit omnia, factus est inter omnia. Attende divitias: quid dilius eo, per quem facta sunt omnia? Et tamen ille cum dives esset, mortalem carnem accepit in utero virginis. Infans natus est, pannis infantilibus involutus est, in præscpi positus est; patienter exspectavit aetates, patienter tempora pertulit, per quem facta sunt tempora. Suxit, vagivit, infans apparuit. Sed jacebat, et regnabat: in præsepi crat, et mundum continebat: a matre nutriebatur, et a Gentibus adorabatur: a matre nutriebatur, et ab Angelis nuntiabatur: a matre nutriebatur, et stella fulgente declarabatur. Tales divitiæ, talis paupertas: divitiæ, ut creareris; paupertas, ut restituereris. Quod ille ergo pauper susceptus est hospitio quasi pauper, dignatio fuit suscipientis, non miseria egentis. CAPUT VI.—7. Christus in paupere eget. Forte dicis tibi: O beati qui meruerunt Christum suscipere! O si ego tunc fuissem! o si unus fuissem de duobus illis, quos invenit in via! Tu esto in via, non dcerit hospes Christus. Putas enim jam non tibi licere suscipere Christum? Unde, inquis, licet? Jam rcsurgens manifestatus est discipulis suis, ascendit in cœlum, ibi est ad dexteram Patris; non est venturus nibi in ultimo sæculo ad judicandos vivosct mortuos: venturus autem in claritate, non in infirmitate; daturus regnum, non quæsiturus hospitium. Quando dabit regnum, excidit tibi quod dicturus est: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40)? Ille divcs, egens est usque in finem sæculi. Egetprorsus, non in capite, sed in membris suis. Ubi eget? In quibus doluit, quando dixit: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
