# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 240.4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, Sermon 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/240.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/240.4

CAPUT IV. — 4. Philosophorum de anima conditione post mortem opiniones. Philosophi sæculi hujus, qui magni fuerunt et docti, et caeteris meliores, animam humanam immortalem esse senserunt: nac solum senserunt, sed quantis potuerunt argumentationibus defenderunt, et ipsas defensiones suns conscriptas posteris reliquerunt. Sunt libri, leguntur. Ideo istos philosophos dixi aliis fuisse meliores in comparatione pejorum; quia fuerunt philosophi qui diccrent homini, cum mortuus fuerit, nullam vi. tam postea remanere. Talibus illi utique praeponendi sunt. Et in quo erant itli meliorcs, quamvis in multis a veritate deviantes, tamen in quo erant isti superiores, veritati fucrant propinquantes. Ili ergo qui senserunt atque dixerunt animas humanas immortales, de malis hominum, de ærumnis erroribusque mortalium quaesierunt causas, quantum homincs potucrunt; ct dixerunt, sicut potuerunt, pracessisse nescio quæ in alia vita peccata, quorum peccatorum merito isla corpora velut carcerem animæ mereren. tur. Deinde quæsitum est ab eis, quid postea cum fuerit homo mortuus, quid erit. Et hic contriverunt ingenia sua; et laboraverunt, quantum potuerunt, reddere hominibus rationem, vel sibi, vel aliis: et dixerunt, animas hominum male viventium immundas pessimis moribus, cum exierint de corporibus, rursus continuo revolvi ad alia corpora, et pœnas hic luere quas videmus; eas vcro animas quae bene vixerunt, cum exierint de corporibus, ire ad superna coelorum, requiescere ibi in stellis et luminibus istis conspicuis, vel quibuscumque coelestibus abditisque secretis, oblivisci omnium præteritorum malorum, et rursus dcleciari redire ad corpora, et venire iterum ad ista patienda. Hoc ergo interesse voluerunt muter animas peccatorum et animas justorum, quia peccatorum animas de proximo statim cum exierint de corporibus, dicunt revolvi ad altera corpora; justorum autem animas diu esse in requie; non tamrn semper, sed rursus delectari corporibus, et de summis caelis post tantam justitiam ad ista mala facere ruinam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
