Latin
Classis Ii. De Tempore, Sermon 240
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 240.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —Sapientia mundi Deo stultitia. Resurrectio promissa piis credentibus in Mediatorem. Hoc dixerunt valde magni philosophi. Isto plus invenire nihil potuerunt philosophi mundi hnjus, de quibus dicit Scriptura nostra: Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi. Si sapientiam, quanto magis slullitiam? Si sapientia mundi stultitia est apud Deum, vera stultilia mundi quam fonge est a Deo? Est tamen quædam stultitia mundi hujus, quæ pervenit ad Deum, de qua dicit Apostolus: Quoniam in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Et dicit: <Quoniam Judæi signa petunt. et Græc sapientiam quarunt: nos autem prædicamus Christum criitifixum; Judæis quidcm scandalnm, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocalis Judæis ct Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam i (I Cor. I, 20-24). Venit Dominus Christus, sapientia Dci: coolum tonat: ranæ taceant. Quod dixit veritos, boc est verum. Quod dixit, in malo quidem esse genus humanum causa peccati, manifestum est. Sed qui crediderit in Mediatorem, qui constitutus cst mcdius inter Deum ct homines (inter Deum justum et homin s injustos, medius homo justus, humanilatcm habens de imo, justitiam de summo; et ideo medius: hinc unum, et indc unmn: quia si utrumque inde, ibi esset; si utrumque hinc, nobiscum jaceret, ct medius non esset): qui ergo crediderit in Mediatorem, et fideliter ac bene vixerit, exiet quidem de corpore, et erit in requie; postea vero recipiet corpus non ad tormentum, sed ad ornamentum, et vivet cum Deo in æternum. Non est quod eum delectet ut redeat: quia sccum habet corpus. Ergo, charissimi, quoniam proposui vobis hodie quid dicant ctiam philosophi mundi hujus, quorum Dens sapientiam tanquam veram stulliliim reprobavit, crastino, adju- Tante Dommo, exponere poterimus.