Latin
243.6.134 to 243.6.166
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 243.6.134-166
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. —8. Beatorum actio quosnam erit. Quadragesima ante Pascha et quinquaginta dies post Pascha. Alleluia. In futura vita laus Dei sine cessatione, sine fastidio. Sed dicis milii: Quid acturus sum? usus membrorum ibi non erit, quid acturus sum? Nulla actio tibi videtur stare, videre, amare, laudare? Ecce dies isti sancti, qui post resurrectionem Domini cele. brantur, significant futuram vitam post resurrectionem nostram. Sicut enim Quadragesimæ dies ante Pascha significaverunt laboriosam vitam in hac ærumna mortali: sic isti dies læti significant futuram vitam, ubi erimus cum Domino regnaturi. Vita quae significatur Quadragesima ante Pascha, modo habetur: vita quae significatur quinquaginta diebus post resurrectionem Domini, non babetur, sed speratur, et sperando amatur; et in ipso amore Deus qui promisit ista, laudatur, et ipsae laudes Alleluia sunt. Quid est enim Alleluia? Verbum est hebræum, Alleluia, Laudate Deum. Allelu, Laudate; la, Deum: Alleluia ergo laudate Deum sonamus, et invicem nos excitamus ad laudandum Deum: concordibus cordibus melius quam cithara chordis, dicimus laudes Deo, cantamus Alleluia. Et cum cantaverimus, propter infinitatem recedimus, ut corpora reficiamus. Quare reficimus, nisi quia deficimus? Deinde tanta est infirmitas carnis, tanta hujus vitæ molestia, ut quælibet magna res veniat in fastidium. Quomodo desideravimus istos dies ad annum venturos, cum modo abirent; et quanta aviditate ad illos venimus per temporis intervallum? Si diceretur nobis, Sine cessatione dicite Alleluia, excusaremus. Quare excusaremus? Quia lassi non possemus, quia et ad ipsum bonum fastidio fatigaremur. Ibi nullus defectus, nulla fastidia. State, laudate, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri (Psal. CXXXIII. 1). Quid quæris, quid ibi facturus sis? Beati, ait, qui habitant in domo tua, Domine; in sæcula sœculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).